![]() ![]() Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.ġ5 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:ġ6 pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:ġ7 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.ġ8 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. ![]() 27 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.Ģ Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae.ģ Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,Ĥ fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.ĥ Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,Ħ dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:ħ Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.Ĩ Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:ĩ et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:ġ0 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.ġ1 Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:ġ2 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.ġ3 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quae dixi.ġ4 Abiit, et attulit, deditque matri.
0 Comments
Leave a Reply. |